Quantum redactiones paginae "Man of Aran" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Portrait of Robert J. Flaherty.jpg|thumb|Robertus J. Flaherty.]]
 
'''''Man of Aran''''' ('Vir Aranensis') est [[docufictio|fictionalis]] [[pellicula documentaria]] [[Britanniarum Regnum|Britannica]] a [[Robertus J. Flaherty|Roberto J. Flaherty]] moderata (1934), exemplum [[ethnofictio]]nis de [[vita]] quotidiana in [[InsulaeAranae insulae Aran|Insulis AranAranis]], ante [[occidens|occidentale]] [[Hibernia]]e [[litus]] sitis. [[Persona]]s in rerum statu praemoderno [[habitatio|habitantis]] depingit, quotidianam describens [[vita]]m sicut [[piscatus]] ex rupibus altis, [[patata|patatae]] cultae ubi solum paene abest, et [[venatio]] magnorum ''[[Cetorhinus maximus|Cetorhinorum maximorum]]'' ad oleum [[iecur|iecoris]] pro lucernis obtinendum. Nonnulli rerum status finguntur, sicut scaena ubi [[piscator]]es in [[mare|mari]] per [[ventus|ventum]] repentinum paene amittuntur. Praeterea, depicti familiae homines re vera non cognati sunt, quia Flaherty eos inter insulanos pro eorum [[pulchritudo|pulchritudine]] vel aliis [[personalitas|qualitatibus]] [[photographia|photographicis]] elegit.
 
''How the Myth was Made,'' [[documentarium]] a Georgio Stoney factum (1978), quod inter praecipuas DVD proprietates invenitur, dicit insulanos tempore cum pellicula fieretur [[selachimorpha]] hoc modo annos plus quam quinquaginta ante non [[venatio|venati sunt]]. ''Man of Aran'' ergo esse redintegrationem [[cultura]]e ad extremas [[societas humana|societatis]] hodiernae margines inventas, quamquam multum [[vita]]e priscae hic depictae ante [[1930|decennium 194]] relictum erat. Pellicula autem vehemens est, ob suum [[drama (fictio)|drama]], admirabilem scaenarum terrestrium et maritimarum [[cinematographia]]m, et editionem concisam.