Quantum redactiones paginae "Sinus Codanus" differant

Content deleted Content added
m non iam inter 10,000 paginas
m Nexus
 
Linea 5:
[[Pomponius Mela]] nuntiat in libro ''[[De situ orbis (Pomponius Mela)|De situ orbis]],'' anno circiter [[44]]: "Super [[Albis|Albim]], Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones."
 
Quid est Sinus Codanus in geographia hodierna? Sunt qui putent Sinum Codanum "[[Kattegat]]" esse, quod ex similitudine litterarum "COD" et "KAT" coniciunt. Alii Sinum Codanum [[Mare Balticum]] esse arbitrantur, ex quo sequeretur Melam non ad loci situs fidem narravisse. Sed contra in aliis locibus describendis Mela bene et recte scribebat. Quid Mela re vera nuntiat?
*Sinum Codanum super Albim esse: Id est de regione septentrionali Germaniae loquitur, qua in regione sunt et Kattegat et Skagerrak et [[Lynicus|Lynicum]] et Mare Balticum.
*Verbum fit de mari, quod gremio litorum accipitur. Ergo conici potest aquam plus minusve salinam esse.