Quantum redactiones paginae "Spiritus absinthii" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
Fama est absinthium a doctore ordinario ([[Francogallice]]: ''ordinaire'') in [[Helvetia]] inventum esse anno [[1792]]. Absinthium ordinarium fuit remedium quod herbas [[Artemisia absinthium|absinthium]], [[anisum]], et [[foeniculum]] continebat. Remedium [[miles|militi]] cuidam nomine [[Dubied]] venditum est, qui id genero suo, [[Henricus Ludovicus Pernod|Henrico Ludovico Pernod]] dedit, qui autem absinthium potionem celeberrima in [[Francia]] confecit.
 
Circa finem [[saeculum 19|saeculi undevicensimi]], rumor coepit quod absinthium [[venenum|toxicum]] esset. Per experimentum controversum, [[physicus|physici]] postulaverunt absinthium [[dementia]]e furorisque causam esse. Ab Helvetico quodam [[Ioannes Lanfray|Ioanne Lanfray]] ex absinthio aliisque potionibus ebrio tota familia necata, usus absinthii interdictus est. [[Alfredus de Musset]] potionem ''[[musa]]m viridem'' nuncupavit, quae furiam absentem averteret et novam permotionem apportaret. Quo nomine Lutetienses utuntur.
 
== Notae ==