Quantum redactiones paginae "Ionathan Swift" differant

Content deleted Content added
m ~ (10K)
de epitaphio suo
 
Linea 16:
Ambitio vix satisfacta amore tragico aggravata est. Namque Ionathan iam dudum cum Esther Johnson, quam Stellam nuncupavit, amicitiam colebat, quam in domo Gulielmi Temple cognoverat (confer eius opusculum ''Journal to Stella''). Postea ardebat pro docta Londiniensi Esther van Homrigh ''(Vanessa)'' cui consuetudines cum Esther altera numquam confessus est. Vanessa eum post matris mortem in Hiberniam secuta est, ubi litterae quaedam omnia abominanda detegebant. Vanessa anno [[1723]] tristitia confecta mortuus est et paulo post anno [[1728]] Stella quoque naturae concessit, quam Swift interim clam ductitaverat.
 
Ante mortem Ionathan Swift ipse [[Latine]] suuum [[epitaphium]] scripsit.
==Gravitudo==
Tunc Swift iam intentus erat in opere magno conficiendo praetitulato ''Gulliver's Travels,'' quod in lucem prolatum est anno [[1726]], omnibus mirantibus. Lingua simplici atque quotidiana, narratione seria atque sincera satiras contra nefaria dynastica et politica (in libro primo apud gnomos), contra arrogantium errores (tomo in secundo apud Brobdignagos), contra doctos inurbanos atque miserandos (libro in tertio), contra humanitatem nauseas efficientem (tomo in quarto). Liber is partim valde acer volubilitate et narrationum scaturigine maxima excellit; sed etiam corda infantium adulescentiumque captat ut fabularum mirificarum collectio.