Quantum redactiones paginae "Theologia dogmatica" differant

Content deleted Content added
de Caroli Bartg
No edit summary
Linea 1:
'''Theologia dogmatica''' est disciplina [[theologia]]e [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] [[Protestantes|Evangelicaeque]] doctrinam [[Biblia|biblicam]] ac [[Ecclesia|ecclesiasticam]] [[Dogma|dogmatice]] interpretans. Theologia dogmatica imprimis in Ecclesia Catholica maximi momenti est.
==Historia==
Cum dogmata a diversis ecclesiis incogruenter definiantur, una dogmatica vix inter ecclesias valere potest. Dogmatica ista ecclesiastica tempore, quo Ecclesia scientias omnes regebat atque criticos consilescere fecit, facile quasi scientia universalis fit. Ita scholastica Mediis Aevis ante omnia se posuit, similiter orthodoxia Lutheranorum sive [[Ecclesiae Reformatae|Ecclesiarum Reformatarum]] saeculis XVI et XVII. Finis talis dogmaticae ecclesiasticae erat, praeter praesentationem quam optimam doctrinarum ex confessionibus, argumentatio assidua in dubitatores apostatasve. Item elementa hinc rationaliter deducta omnes contradictorias sententias tererentur.
 
Methodi autem recentiores ecce:
*''Dogmatica critica'': doctrinas ecclesiae contra scientifica eventa pensat.
* ''Dogmatica philosophica'': dogmata a loco systematis speculativi componit.
*''Dogmatica biblica'': scripturarum religiositatem confert.
*''Dogmatica comparativa'': doctrinas variis in ecclesiis vigentes comparat.
 
Protestantici autem methodum localem quae dicitur adhibent, ubi argumenta in locis communibus a Biblia, Deo, hominibus, Christo, Spiritu Sancto etc. inspiciuntur. Inde partes dogmaticae artis dividi possint ita:
*''[[Bibliologia]]'': paedia de documentis sanctis
*''Theologia pura'': paedia de Deo et operibus divinis (cum [[angelologia]] et [[daemonologia]] scilicet in appendice)
*''[[Anthropologia]]'':paedia de hominum creatione, natura, dignitate (cum [[ponerologia]])
*''[[Soteriologia]]'': neque christologia in ea neglegenda est de persona Christi eiusque ordine salvationis ab ecclesia distribuendae
*''[[Eschatologia]]'': de morte, resurrectione, iudicio, mundi consumptione etc.(Lehre von den letzten Dingen, dem Tode, der Auferstehung, dem Weltgericht und Weltende).
 
Nonnulli nunc secundum philosophos Schleiermacher et Rothe, qui dogmaticam tantummodo tamquam disciplinam historicam acceperunt, separationem pristinam peccatorum, gratiarum, naturalis ordinis etc. minus aestimant. Insuper sublineandum est dogmaticam praevalere simplicem fidei professionem.
 
Attamen laudanda est differentia inter argumenta authentica ethica/religiosa et inter quaestiones mere physicam metaphysicamque spectantes. Constat dogmaticam in principio mixtum compositum mirum fuisse. Sed dogmatici moderni fulciuntur in cognitionibus quotidianis christianis, quo facto fides christiana systematice sine ira et studio omnibus saltem theoretice sat bene revelari potest.
 
{{NexInt}}