Quantum redactiones paginae "Gaius Valerius Catullus" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Ars poetarum [[Graecus|Graecorum]], quibus nomen ''[[neoteroi]]'' inditum est (quorum in primis [[Callimachus]] enumerandus est) quique novum modum [[Homerus|Homero]] et [[epici]]s dissimilem propagaverunt, plurimum in arte Catulli poetica valuit. Carmina eius non diutius gesta heroum antiquorum et deorum, sed res privatas describunt. Quamvis haec carmina leviora videantur eorumque argumenta vulgaria sint, tamen opera eius haud sine eruditione composita sunt, immo ''poetae docti'' exemplum praebent.
 
[[Anthologia|Anthologica]] centum sedecim [[carmen|carminum]] nobis tradita sunt, quae in tres partes dividi possunt, quarum prima sexaginta carmina brevia polymetra dicuntur (velut metro [[metrum hendecasyllabicum|hendecasyllabico]], [[Priapeus|priapeo]], [[Choliambus|choliambico]] aliisque utuntur), secunda octo carmina longiora ([[galliambus|galliambica]], [[hexameter|hexametrica]], [[distichon|elegiaca]]), tertia quadraginta epigrammata continet.
 
Carmina longiora, quorum unum epicum dici potest vel epyllion, cetera hymni, polymetris et epigrammatis non solum longitudine sed etiam rebus dissimilia sunt. Polymetra epigrammataque in quattor genera dividuntur: <!--''quae hic sequuntur necesse est, ut auctor emendet argumentum, cum hic illic non intellegi possit, quid dicere voluerit!!! e. g. non tria genera monstrantur ut ante dictum est, sed quattuor, syntaxis non concinne composita est et alia!!!''-->