Quantum redactiones paginae "Inscriptio Behistunia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Inscriptio Behistunia''' est inscriptio trilinguis iussu [[Persae|Persarum]] regis [[Darius I (rex Persarum)|Darii]] [[Scriptura cuneiformis|cuneiformibus signis]] saxo incisa. Centum metris supra viam [[Babylon|Babylone]] [[Ecbatana]] ducentem posita est ne quis eam eradere aut aliter laedere posset. [[Persice]], [[Accadice]], [[Lingua Elamitica|Elamitice]] narrabat quomodo [[Magus|magum]] Gaumatam die 10 mensis Bagavadis (29 septembris) anno [[522 a.C.n.]] occiderit, usurpatorem qui per septem menses sub nomine Bardya, [[Cambyses II|Cambysis]] fratris et [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyri]] filii, regnaverat. Deinde enumerat viros et provincias seditiosas quae primo anno auctoritatem suam aspernatae erant et quomodo eas subegerit. Sex nobiles Persas quoque nominat qui secum illas res novas peregerunt et deo suo [[Ahura Mazda|Ahurae Mazdae]] gratias agit.
 
Res ipsa obscura est ː sicut ipsa inscriptio historici Graeci [[Ctesias]] et [[Herodotus]] (qui Bardya Smerdin appellat) Bardyan a fratre Cambyse ita occulte interfectum narrant ita ut paene omnes Persae illam caedem ignorarent. Hoc tantum inter se differunt quod Herodotus Cambysen ex Aegypto qui fratrem occideret misisse adfirmat, Darius et Ctesias antequam in Aegyptum proficisceretur. Ita Gaumata per plures menses homines decipere potuit. Fortasse tamen coniurati verum Bardya occiderunt et Darius mendax est ut qui heredem regni de medio sustulit et scelus suum fabula occultare vult. ̥Moderni indagatores de ea re dissentiunt.
 
Praeter textum figurae sculptae quoque erantː figura supra ceteras eminens est Darius ipse, post eum [[Intaphrenes]] arcum tenet et [[Gobryas (pater Mardonii)|Gobryas]] hastam (duo sunt e septem coniuratis Persis qui Gaumata/Bardya everterunt). Ante regem novem duces rebelles vincti mox morituri sunt. Sub pedibus regis Bardyas calcatur et supra scaenam volitat deus Ahura Mazda.