Quantum redactiones paginae "Discipulus quem diligebat Iesus" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{capsa hominis Vicidata}} '''Discipulus quem amabat Iesus''' vel '''discipulus quem diligebat Iesus''' (Graece ''ὁ μαθητὴς ὃν ἠγάπα ὁ Ἰη...'
(eadem)

Emendatio ex 19:12, 22 Novembris 2020

Discipulus quem amabat Iesus vel discipulus quem diligebat Iesus (Graece ὁ μαθητὴς ὃν ἠγάπα ὁ Ἰησοῦς vel ὃν ἐφίλει ὁ Ἰησοῦς) fuit unus ex apostolis Iesu in Evangelio secundum Ioannem. Haec appellatio in aliis evangeliis non reperitur. Saepe idem qui Ioannes (evangelista) evangelista et apostolus, quod autem hodie plurimi eruditi abnuunt.

Wikidata Discipulus quem diligebat Iesus
Res apud Vicidata repertae:
Discipulus quem diligebat Iesus: imago
Discipulus quem diligebat Iesus: imago

In Evangelio secundum Ioannem

  • Ioan. 13.23–25: Discipulus quem diligebat Iesus, in Ultima Cena prope Iesum recumbens, interrogat eum quis sit de quo dicit "Unus ex vobis tradet me".
  • Ioan. 19.26–27: Iesus cruci fixus matri dicit "Mulier, ecce filius tuus" et huic discipulo dicit "Ecce mater tua".
  • Ioan. 20.1–10: Cum Maria Magdalene sepulcrum Iesu vacuum invenit, ad Simonem Petrum et hunc discipulum currit, qui ambo currunt ad sepulcrum. Discipulus quem amabat Iesus venit primus, sed Petrus primus introit in monumentum.
  • Ioan. 21: Hic discipulus est unus ex septem piscatoribus qui miraculose centum quinquaginta tres pisces capiunt.
  • Ioan. 21: Simon Petrus Iesum de fato huius discipuli rogat, et Iesus respondet: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere."
  • Ioan. 21: Dicitur hic discipulus testimonium huius evangelii dedisse: "Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius."

Notae


Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Discipulus quem diligebat Iesus spectant.
  Lexica biographica: