Quantum redactiones paginae "Litterae Sanscritae" differant

Content deleted Content added
m .
No edit summary
Linea 5:
 
== Litteratura Epica ==
Ab XII saeculo usque ad saeculum II a.C.n., opera magna scripta sunt litteraturae epicae, aut, ut ipsi dicunt, ''itihāsa'' (scilicet "res gestae"): ''[[Mahabharata]]'' et ''[[Ramayana]]''. Opera ambo a multis generationibus hominum oratorievoce tradita et amplificata sunt. Saeculo circiter II a.C.n., tandem scripta sunt.
 
===Mahabharata===
Mahabharata (quod "India Magna" significat) est una ex amplissimis poeticis operibus Universalis [[Litteratura]]e. Poema clariter epicum est, sed in eo continentur amplae expositiones de Indica mythologia, philosophia et religione. Centum milia versuum habet et octies maior quam [[Ilias]] et [[Odyssea]] coniunctae est. Traditionaliter, eruditum Vyasam putatur auctorem esse. Vyasae tamen historica fides non comprobatur in fontibus externis. Clarus est praeterea ut Mahabharata non scriptus est a singulo auctore sed a multis personis creatus per saecula multa. Docti putant decem milia versuum Mahabharatam habuisse cum in primo compossituscompositus est (a Vyasa?). Oraliter deinde transmissus est per saecula multa, quod permisit ut quivis nonnullos hic adderet versus et nonnullos illic versus mutaret. Per saecula multa, opus crevit multis novis cum partibus quae additae sunt et veteribus partibus quae sunt mutatae. Hoc modo Mahabharata simpliciter evolutus est una cum Indica cultura et factus est depositum morum socialium, mythologiae et philosophicarum religiosarumque doctrinarum, quae maximam assequuntur philosophicam complexitatem in opere quod vocatur [[Bhagavadgita]] e quo Induistica posterius crevit religione. Hic Bhagavadgita decimo ''parva'' (“capitulo”) Mahabharatae invenitur.
 
[[Categoria:Litteratura sanscrita|!]]