Quantum redactiones paginae "Iohannes Keplerus" differant

Content deleted Content added
de asteroide 1134 Kepler
m nexus
Linea 2:
[[Fasciculus:Kepler.png|thumb|Iohannes Keplerus, anno fere 1610 pictus]]
[[Fasciculus:Johannes.Kepler.Signature.svg|thumb|Kepleri subscriptio]]
'''Iohannes Keplerus''' (natus in [[Weil der StadtVuila]]e die [[27 Decembris]] anno [[1571]]; mortuus [[Ratisbona]]e die [[15 Novembris]] anno [[1630]]) fuit [[philosophus]] rerum naturarum, [[mathematicus]], [[astronomus]], [[astrologus]], [[optica|opticus]], et [[theologus]] [[Protestantes|Protestanticus]] [[Germania|Germanicus]].
 
Keplerus leges [[planeta|motuum planetarum]] invenit, quae ex nomine eius [[Leges Keplerianae]] appellantur. Hae leges fundamenta [[Isaacus Newton|Isaaci Newtoni]] theoriae [[gravitas (physica)|gravitationis universae]] factae sunt. In [[mathematica]] methodum [[Analysis numerica|numericam]] ad [[integrale|integralia]] evolvenda excogitavit, quae interdum ab opere eius ''Nova stereometria doliorum vinariorum'' "regula Kepleriana doliorum" vocatur. [[Logarithmus|Logarithmo]] calculando usum eiusdem in [[Germania]] pervulgavit. Ut etiam [[optica]] scientifice disputaretur effecit, quo ad inventiones a [[Galilaeus Galilaei|Galilaeo Galilaei]] [[telescopium|telescopio]] factas probandas adiuvit.