Content deleted Content added
Linea 26:
Necesse est tibi verbis pellucidis dicere, Alba Maria: Vicipaedianis omnibus, quaque lingua utentibus, usus nominum plurum interdicitur (nisi bona ratio huius usus palam detur). Insuper usus nominum plurum ad dissonantiam promovendam, sicut in hanc categoriam edendam factum est, statim ad obstructionem omnium nominum ducit. Cur non iam obstruximus? Fortasse quia haec nomina res admodum utiles de oppidis Slovenicis faciunt -- et fortasse quia dissonantia de categoriarum signis est res minoris momenti. Si autem per plura nomina res encyclopaediae inutiles vel molestas fieri coeptum sit, pro certo habeas magistratus obstructiones omnibus talibus nominibus apposituros. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 09:52, 16 Novembris 2020 (UTC)
:Sicut supra te monui, nomine gemello ad disputationem vetulam revocandam hodie in pagina [[Tridentinum et Tirolis Athesina‎‎]] adhibito, nomina omnia obstruxi. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 15:22, 21 Novembris 2020 (UTC)
:::Accipio et accepto emendationem tuam!--[[Usor:Alba.maria.1897|Alba.maria.1897]] ([[Disputatio Usoris:Alba.maria.1897|disputatio]]) 15:38, 21 Novembris 2020 (UTC)