Quantum redactiones paginae "Dolor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Tag: 2017 source edit
Linea 6:
 
== De dolore acuto et chronico ==
Exemplo utamur homine, qui forte manu focum calidum adtigit. In cute sunt [[receptorium (physiologia)|receptoria]] caloris, quae nuntium in [[medulla spinalis|medullam spinalem]] transmittunt et, antequam in cerebrum pervenisset hic nuntius, iam manus de foco ablata est. Mox deinde aliquid accidisse percipit cerebrum, quod hoc factum in complexu rerum praeteritarum ponit: quid acciderit et cur, quaeritat. Denique consilium capit apposite faciendi. Hoc loco iam de foco ablata est manus. Sed nihilo minus operae pretium erat manum in aquam gelidam immergere ad dolorem mitigandammitigandum ac, ne fiat ambustio, prospiciendum. Nam provisum est [[evolutio]]ne, ut, si venerit [[trauma grave|grave trauma]], praesto sit spatium temporis — fortasse semihorae spatium — quo dolor plus minusve aberit. Ubi aegrotus in tuto se esse sentit, etiam dolorem sentire incipit.<ref>Kalso & al. 2018.</ref>
 
[[Anxietas]] sensum doloris auget, itaque fieri potest, ut functio monitoria doloris evanescat. Quomodo feratur dolor, non solum ex genere detrimenti sed etiam ex aegroti ad calamitatem adfectione pendet. Si aegrotus (verbi causa) ex medico nosocomove sciat incommodum mox transiturum esse, ea cognitione iam mitigari potest dolor. Sed [[dolor neuropathicus]], qui ex primaria laesione periphericae centralisve systematis nervosi oritur, qualitatem vitae magnopere reducere potest.<ref>Beniczky & al. 2005.</ref>