Quantum redactiones paginae "Samaritani" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
:''12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “ Revertimini ad me die tertia ”. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “ Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus ”. 15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. 16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “ Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua. 17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam. 18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem. 19 Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem''.<ref>1 Reg 12,12-19</ref>
 
Regni caput primo Sichem, postea [[Samaria (urbs antiqua)|Samaria]] factum est. Regno ab [[Assyria|Assyriis]] anno [[722 a.C.n.]] oppresso pars incolarum, cum nobiles artificesque in [[Media]]m deportati essent, in patria manserunt. Qui procedente tempore cum aliis hominibus ab Assyriis ibi deductos<ref>2 Reg 17,24: ''Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius''.</ref> matrimonia inierunt, ut gens nova ex his omnibus mixta orta sit, quaeSamaritana Samaritani appellati suntappellata. Apud [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]] et in litteris [[Rabbinus|Rabbinicis]] ab urbe vel flumine "Cuta" nominabantur "Cutaei". Se ipsos usque ad hos dies filios tribuum [[Ephraim]] ac [[Manasses]] esse putant. Statum religionis Iudaismo Rabbinico antiquiorem conservant cum sanctuario ac liturgia propria, sacram scripturam [[pentateuchus|pentateuchum]] samaritanum (תורה שומרונית torah shomronit) habentes, aliis libris biblicis necnon traditione Iudaica abnuentes.
 
;Repudiatio a Iudaeis et novum sanctuarium in monte Garizim