Quantum redactiones paginae "Samaritani" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: p. auxi
→‎Historia: p. auxi
Linea 24:
 
Manasseh, filius Sanaballat, ex familia [[Pontifex (Iudaismus)|pontifica]] natus filiam [[satrapes|satrapis]] Samariae in matrimonium duxerat. Idcirco [[Hierosolyma|Hierosolymis]] expulsus cum aliis sacerdotibus eiusdem animi ac voluntatis se Samaritanis adiunxit et novum sanctuarium in monte Garizim instituit, ut in libro Nehemiae<ref>Neh 13,28-30</ref> et apud [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]]<ref>[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitates]] XI,7,2; 8,2.</ref> legitur. Iosephus quidem templum tempore [[Alexander Magnus|Alexandri Magni]] aedificatum esse tradit, quod reliquiis archaeologicis a saeculo quinto a.C.n. repetentibus non respondet.<ref>Magen, Y.: The Temple on Mount Gerizim. Israeli Antiquities Authority.</ref>
 
Cum Samaritani templi Hierosolymitani participes non iam erant, montem Garizim cum templo ibi aedificato locum, ubi Deus adoraretur, eligerunt: A monte Garizim populum Israel antiquitus benedictum esse<ref>Dtn 27 et Ios 8</ref>. Fere anno 128 a.C.n. vel 112/111 a.C.n. templum ab [[Ioannes Hyrcanus I|Ioanne Hyrcano I]] deletum est.<ref>Y. Magen: The Dating of the First Phase of the Samaritan Temple on Mount Gerizim in Light of the Archaeological Evidence. In: O. Lipschits; G. N. Knoppers (ed.): Judah and the Judeans in the Fourth Century B.C.E. Winona Lake 2007, p. 157–211.</ref>
 
== Notae ==