Quantum redactiones paginae "Robertus Baden-Powell" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
 
==Labor cum iuvenibus==
Anno 1907 in Anglia meridiana in [[Brunci insula]] prima vice pueros ad vitam communem discendam congregavit. Anno 1908 libellum ''Scouting for Boys'' (in principio agebatur de serie periodici "Scout") edidit, quem sectatores varia in idiomata interpretati sunt. In eo praxis theoriam omnem superavit itaque mox opusculum quasi praeconiarium pretiosissimum pro motu puerorum exploratorum nascenti factum est. Postea addita sunt adhuc opera ''What Scouts Can Do'' (1921) et ''Scouting and Youth Movement'' (1929). Denique anno 1910 exercitui dimissionem suam certiorem fecit ut omnino exploratorum iuvenium ideis vacare quiret. Anno 1910 soror eius Agnes puellis quoque similes res bellas gerendas offerebat consociationem ''Girl Guides'' condens. Ibi uxor Olave quoque ductrix facta est. Baden-Powell ipse lustrationes in orbe terrarum fecit ut ubique greges exploratorum fudnarentur. Pro labore indefesso praemia multa nactue est. Anno 1919 in viridario Gilwell apud [[Londinium]] centrum quoddam erigendum iussit, ubi praefectos erudiendos congregaturus esset. Anno 1920 in conventu primo internationali Londinii celebrato sollemniter dux primus et unicus ''(Chief Scout of the World)'' nominatus est. Anno 1929 in congressu Birkenhead in comitatu [[Merseyside]] convenerunt pueri nationum LIV. Rex [[Georgius V (rex AngliaeBritanniarum)|Georgius V]] eum baronem fecit. Anno 1937 Baden-Powell adhuc ante pueros exploratores in [[Batavia]] aderat; tunc se contulit in [[Kenia]]m.
 
{{NexInt}}