Quantum redactiones paginae "Dolor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Dolor''' est molesta passio sensus et animi iuncta aut similis verae aut potentiali laesioni [[textus (biologia)|textus]].<ref>[https://www.iasp-pain.org/Education/Content.aspx?ItemNumber=1698#Pain Terminologia doloris renovata apud [[IASP]] ]: "An unpleasant sensory and emotional experience associated with, or resembling that associated with, actual or potential tissue damage.".</ref> Dolor corporis fit, cum stimulus quidam textibus nocuit. Sed detrimentum textus non semper dolorem affert. Non enim sentitur dolor, nisi sunt receptoria ad dolorem experiendum apta. Quae receptoria cum aliis tum [[cartilago articularis|cartilagini articulari]], materiae cerebri, [[bronchus|broncho]] desunt.
 
Primus gradus doloris in [[systema nervosum|systemate nervoso]] fit, ubi receptoria ad stimulum respondent. Quo facto nuntius doloris per [[neuronum|neurona]] ad eas [[systema nervosum centrale|systematis nervosi centralis]] partes, in quibus dolor sentitur, transmittitur. Etiam fieri potest, ut dolor in systemate nervoso mutetur. Denique dolor in crebro sentitur. In acerrimo impetu doloris nihil aliud in conscientia morari potest.
 
== De dolore acuto et chronico ==
Exemplo utamur homine, qui forte manu focum calidum adtigit. In cute sunt [[receptorium (physiologia)|receptoria]] caloris, quae nuntium in [[medulla spinalis|medullam spinalem]] transmittunt et, antequam in cerebrum pervenisset hic nuntius, iam manus de foco ablata est. Mox deinde aliquid accidisse percipit cerebrum, quod hoc factum in complexu rerum praeteritarum ponit: quid acciderit et cur, quaeritat. Denique consilium capit apposite faciendi. Hoc loco iam de foco ablata est manus. Sed nihilo minus operae pretium erat manum in aquam gelidam immergere ad dolorem mitigandam ac, ne fiat ambustio, prospiciendum. Nam provisum est [[evolutio]]ne, ut, si venerit [[trauma grave|grave trauma]], praesto sit spatium temporis — fortasse semihorae spatium — quo dolor plus minusve aberit. Ubi aegrotus in tuto se esse sentit, etiam dolorem sentire incipit.<ref>Kalso & al. 2018.</ref>
 
{{NexInt}}
Line 11 ⟶ 14:
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Kalso, E.; Haanpää, M.; Hamunen, K.; Kontinen, V.; Vainio, A. (ed. 2018) ''Kipu'' ['Dolor'] Editio quarta et renovata. Duodecim.
 
== Nexus externi ==