Quantum redactiones paginae "Blasius Pascalis" differant

Content deleted Content added
de asteroide 4500 Pascal
No edit summary
Linea 3:
'''Blasius Pascalis'''<ref>[http://books.google.com/books?id=CycPAAAAIAAJ&pg=RA1-PA61&lpg=RA1-PA61 Sepulcrum].</ref> seu vulgo ''Blaise Pascal'' ([[Augustonemetum|Augustonemeti]] natus [[19 Iunii]] [[1623]]; [[Lutetia]]e mortuus [[19 Augusti]] [[1662]]) fuit [[mathematicus]], [[philosophus]], et [[moralistae Francici|moralista]] Francicus. Filius [[Stephanus Pascalis|Stephani Pascalis]] regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime [[mathematica]] ac [[physica]] coluit studia. Quae tam bene iam ab [[adulescentia]] didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re [[geometria|geometrica]] conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret, quam postea ''pasqualinam'' vocatam diu primam eiusmodi [[machina]]rum putabant. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae ''[[Pascalium (unitas)|Pascalium]]'' appellata, quae 1 [[Newtonium]] per [[metrum quadratum]] indicat.
 
Pascalis [[Religio Christiana|religionem Christianam]] coluit et plurime [[Iansenismus|Iansenismum]], cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam [[Portus Regius|Portus Regii]] intravit, tam suam [[religio]]nem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum [[Ecclesia Catholica Romana|Romae Ecclesia]] Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere quod inscriptum est "Epistulae Provinciales", idque edidit nomine plumae LudovicusLudovici MontaltiusMontaltii.
 
De vita Pascalis etiam [[pellicula]] perfecta est anno [[1972]], [[Robertus Rossellini|Roberto Rossellini]] moderatore.