Quantum redactiones paginae "Graeciae descriptio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Pausanias Description of Greece.jpg|thumb|Pausanias librum suum offert: initium ''[[Descriptio Graeciae|Descriptionis Graeciae]]'' in libro manu scripto [[Florentia]]e apud [[Bibliotheca Laurentiana|Bibliothecam Laurentianam]] servato]].
[[Fasciculus:Tauchnitz Pausanias 1829.jpg|thumb|Editio [[Carolus Tauchnitius|Tauchnitiana]] Pausaniae anno 1829 edita]]
'''''Graeciae descriptio''''' ([[Graece]] {{Polytonic|Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος/Perihégesis tes Helládos}}), saeculo II medio scripta, est opus [[Pausanias (scriptor)|Pausaniae]] ubi monumenta antiqua [[Graecia]]e, et praecipue [[Achaea (provincia Romana)|provinciae Achaeae]], describit. Circa [[175]] absoluta esse videtur.
== Quid sibi proposuerit Pausanias ==
Amore Graeciae antiquae - hoc est Graeciae ante Romanorum hegemoniam - motus<ref>I.26.4 sic propositum suum definit ː ''πάντα ὁμοίως ἐπεξιόντα τὰ Ἑλληνικά''.</ref> videtur Pausanias atque in primis amore regionum quae velut cor historicum Graeciae continentalis efficiunt ː Attica, Boeotia, Peloponnesus, Delphi et Phocis. Unamquamque illarum regionum cum peragraret monumenta visu digna in omni civitate describebat et historiam breviter narrabat atque diversas vias ab urbe praecipua proficiscentes sequebatur totum agrum similiter ut percurreret (periegesis = circumductio). Templa et ritus et statuae ceteraque opera artificiosa et tumuli illustrium virorum et stelae et inscriptiones ad historiam pertinentes eius studium movebant. Vetustissima quaeque semper inquirebat<ref>Vinciane Pirenne Delforge, "[https://orbi.uliege.be/bitstream/2268/35244/1/Pirenne_Ktema.pdf « Beau comme l’antique ». Pausanias et « l’archaïque »]", Ktema 2006 ː 221-226</ref> etiam si tecto collapso ruinosa et vacua erant. Ita velut inventarium monumentorum historicorum Graeciae antiquae nobis reliquit quod [[Archaeologus|archaeologi]] moderni instar [[Evangelium|Evangeliorum]] secum circumferunt<ref> Daux (Georges). ''Pausanias à Delphes'', Picard, 1936. [https://www.persee.fr/doc/reg_0035-2039_1937_num_50_238_8185_t1_0526_0000_2 Recensio critica]. Roux (Georges). ''Pausanias en Corinthie (Livre II, 1-15)''. Les Belles Lettres, 1958 [https://www.persee.fr/doc/rbph_0035-0818_1960_num_38_2_2317_t1_0413_0000_2 Recensio critica]</ref>. Etenim dicta Pausaniae eorum repertis plerumque confirmantur. Simul de artificibus et pictoribus et eorum magistris aut scholis disserebat, materiam atque fabricandi genus investigabat. Ita ''Descriptio Graeciae'' ad [[Historia artis|historiam artis]] quoque spectat, sculpturae potius quam architecturae a Pausania paulum neglectioris. De [[Geographia|geographia]] quoque bene meruit ut qui directiones et intervalla notare numquam omittebat et mirabilia naturalia operi inserenda existimabat.