Quantum redactiones paginae "Pontificia Academia Latinitatis" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
de re classicae et arte humanioris
Linea 1:
'''Pontificia Academia Latinitatis''' est academia [[Curia Romana|Curiae Romanae]] quae, 10 Novembris 2012 a papa [[Benedictus XVI|Benedicto XVI]] litteris apostolicis [[motu proprio]] datis, quae "Latina Lingua" inscribuntur, instituta, studium usum frequentiam [[Lingua Latina|Latinae]] linguae fovet. Primus academiae praeses [[Ivanus Dionigi]] die 10 Novembris 2012 nominatus est.
 
Pontificia Academia Latinitatis conditur, cuius sedes in Statu Civitatis Vaticanae locatur, quae linguam Latinam et cultum promoveat extollatque. Academia cum [[Pontificium Consilium de Cultura|Pontificio Consilio de Cultura]] copulatur, cui est obnoxia.
Linea 7:
==Proposita==
Haec sunt Academiae proposita:
*Ut linguae litterarumque Latinarum, quae ad [[Res classicae|classicos]], Christianos, mediaevales, [[Artes humaniores|humanisticos]] et recentissimos pertinent auctores, cognitionem iuvet studiumque provehat, praesertim apud catholica instituta, in quibus vel Seminarii tirones vel presbyteri instituuntur atque erudiuntur.
*Ut provehat diversis in provinciis Latinae linguae usum, sive scribendo sive loquendo.