Quantum redactiones paginae "Ops" differant

Content deleted Content added
videdis
de dea materna
Linea 6:
Dea [[fertilitas|fertilitatis]] et opulentiae<ref>[[Plautus]], [[Cistellaria (Plautus)|Cistellaria]], 514 : "''Ops opulenta''"</ref> ex agri [[cultura]] partae cuius feriae, Opalia dicta, die [[19 Decembris]]<ref>[[Fasti |Fasti Amiterni, Fasti Antiates maiores etc.]] Tempore imperatorum Romanorum dies posterus quoque, 20 Decembris, "''Opi ad forum''" dicatur (Fasti Amiterni).</ref> continuo post [[Saturnalia]], ferias mariti eius, celebrabantur. Mox Opalia unus ex Saturnaliorum diebus esse visus est quae per dies septem producebantur. Opiconsivia quoque in eius honorem mense [[Sextilis|Sextili]]/Augusto<ref> die VIII Kal. Sept. = [[25 Augusti]]. Tum Ops Consiva cognominabatur.</ref>, tempore messis, celebrabantur quorum nomen nos admonet Opem antiquis temporibus coniunctiorem fuisse cum deo latino [[Consus|Conso]] quam cum Saturno.
 
Hanc deam nonnulli eandem esse et [[Tellus|Terram]] [[materdea materna|matrem]] putarunt quod [[fructus]] terrae ministrabat (exempli gratia [[Varro]] libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae [[Rhea]]e, Croni uxoris, postquam [[Cronus]] et [[Saturnus (deus)|Saturnus]] unus et idem deus factus est. Ut Magna Mater etiam cum [[Cybeles|Cybela]]<ref>Unde "Ops turrigera" ab [[Ovidius|Ovidio]] vocatur. Vide etiam [[Tibullus]] I,4,68.</ref> confundebatur. Postremo a nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela [[urbs]] [[Roma]] posita erat ; nomen illius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.
 
Primus Sabinus rex [[Titus Tatius]], consors regni cum Romulo, Opi aram vovisse ac dicasse simul atque Saturno perhibetur. Sacrarium quoque in Regia ei fuit adeo sanctum ut nisi [[Pontifex|Pontifici]] Maximo ac [[Vestalis virgo|vestalibus]] eo intrare nemini licuerit necnon postea templum in [[Capitolium|Capitolio]]<ref>Illud templum a Tito Livio ad annum [[186 a.C.n.]] primum memoratur (XXXIX,22,4) : "''aedes Opis in Capitolio de caelo tacta erat''". Quo anno aedificatum sit ignotum est.</ref> ac secundo saeculo aedes ''Opi opiferae'' dicata<ref>[[Gaius Plinius Secundus]], ''[[Naturalis historia]]'' XI,174</ref>.