Quantum redactiones paginae "Ctesias" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles - Strange People - Umbrella Foot (XIIr).jpg|thumb|Secundum Ctesian in India erant gentes hominum mira anatomia insignes ː e.g. unipedes<ref>[[Plinius Maior|Plinius]] VII.2.23</ref> qui sese illo pede cum dormiunt a sole tuentur atque ideo ''Sciapodes'' dicuntur. Illae nugae [[Medium aevum|medium aevum]] transierunt et in ''[[Liber chronicarum (Schedel)|Libro chronicarum]]'' adhuc conspicuae sunt.]]
*''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' ː viginti tribus libris res in illa regione gestas a mythicis Assyriorum regibus [[Ninus|Nino]] et [[Semiramis (regina Assyriorum)|Semiramide]] usque ad annum 398 a.C.n. narrabant. Inter [[393 a.C.n.]] et divulgatam ''[[Anabasis (Xenophon)|Anabasim]]'' [[Xenophon|Xenophontis]] qui ea legerat publicata sunt. Prima pars hoc est libri I-VI ''Assyriaca'' saepe appellantur quia de regibus Assyriorum et Medorum disserunt. Secundum [[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photium]] Ctesias plerumque [[Herodotus|Herodoto]] contradicebat. Summarium in Photii ''Bibliotheca'' legere potes atque nonnulla Ctesiae dicta ex ''Vita Artaxerxis'' apud Plutarchum cognoscere aut e secundo libro ''Bibliothecae Historicae'' in quo [[Diodorus Siculus|Diodorus]] plerumque medicum Cnidium sequitur.
*''[[Indica (Ctesias)|Indica]]'' ː uno libro mirabilia quaedam naturalia breviter colligunt quibus Ctesias ad mirandum Graecos ducere cupiebat. Fragmenta apud [[Aelianus|Aelianum]] et Photium legere potes necnon in [[Constantinus VII Porphyrogenitus|excerptis Constantinianis]]. Ante Ctesian Scylax qui expeditionem ad [[Indus|Indum]] duxit et [[Hecataeus Milesius]] de Indis scripserant necnon post eos [[Herodotus]]. Hic liber tamen primus liber Graecus est Indis totus dicatus cuius partem aliquam legere possimus.
 
Ex grammaticorum collectaneis alii tituli ad nos pervenerunt (''Περίπλοῦς Άσίας'' sive ''Περιόδος'' sive ''Περιήγησις'', ''Περὶ ὀρῶν''<ref>Sunt qui de paternitate Ctesiae dubitent tam de montibus quam de fluminibus.</ref>, ''Περὶ ποταμῶν'') quae ad genus [[Periegesis|periegeticum]] pertinere quidem videntur, sed de quibus paene nihil compertum est. ''Περὶ τῶν κατὰ τὴν Ἀσίαν φόρων''<ref>[[Athenaeus Naucratites|Athenaeus]] II.74 et X.59</ref> ad vectigalia regibus Persicis solvenda spectabat atque eius operi maiori subiungendus est.