Quantum redactiones paginae "Die Kluge (Orff)" differant
Content deleted Content added
m typographia |
No edit summary Tag: 2017 source edit |
||
Linea 6:
== De fabula ==
Olim rusticus in agro regis mortarium aureum repperit. Ignarus rerum confestim id regi apportaturus erat iucundum exspectans praemium. Filia autem sententiam regis callide imaginabunda patrem admonuit, ne hoc mortarium pistello carens
Aliquantulo temporis peracto asinarius agaso regem adit iudicium postulans, quia pullus asini sui iuxta mulum natus a tribus hominibus vagabundis sibi ademptus et mulioni traditus sit. At rex impatiens recusat, ne iustam sententiam dicat: Ubi ista ''bestia bruta'' iacuerit, ibi iure maneat! Postero autem die asinarium in foro videt piscantem. Is rogatus, quidnam illic faciat, respondet revolutum esse mundum: hominem in arido piscantem non magis absurdum esse quam mulum pullum nascentem. Subito regi subit neminem nisi Callidam suam fuisse auctricem huius spectaculi insoliti. Iratus eam expellit addita permissione secum portandi, quod habeat oculissimum. Post ultimam ergo cenam communem mulier regem potione somnifera consopitum in arcam condit et tamquam oculissimum suum secum in domum patriam asportat.
|