Quantum redactiones paginae "Augustus Hermannus Franckius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Maximi momenti fuerunt eius excitationes notionesque in religiosis, quae directo in paedogica incurrebant. Aliis scholis cunctis ipse Salinis Saxonicis opere suo fundato ''Franckesche Stiftungen'' exemplum vere admirabile dedit.
 
Quoad theologiam positio inter dominos Spener (quem institutorem habuit) et [[Nikolaus Ludwig von Zinzendorf|Nicolaum Ludovicum de Zinzendorf]] (cui magister erat) bene cognoscitur. [[MissioMissionarius|Missionariorum]]nis domus ''(Missionsanstalt)'' anni 1705 et Societas biblica Halensis (anno 1710 a comite de Canstein fundata) ideas Franckianas bene tradiderunt.
 
In scholis condendis in principio errores rerum spiritalium saeculariumque disponendarum utique occurrebant. Tunc schola pauperibus aperta est, ubi studiosi discipulos docuerunt. Paulo post Paedagogium, Ludi burgenses, Schola Latina et denique Seminarium praeceptorum, ubi generibus omnibus scholasticis professores creati sunt, advenerunt.
 
Anno 1698 iam laborabant ibi magistri LVI pro plus quam quadringentis discipulis. In seminario citato alumni LXXII disciplinis gaudebant. Additum erat [[orphanothrophiumorphanotrophium]] quod magis magisque intererat. Tam pro Paedagogio quam pro Schola Latina anno 1707 alterum Seminarium praeceptorum selectorum est erectum. Ut omnes ubique sarti atque tecti conservari possent, Halae quasi vicus novus cum domibus pluribus fiebat. Anno quo Franckius mortuus est summatim discipuli MMCC eruditi sunt; in hospitio meritorio CC inveniebantur.
 
Franckio in animo erat ut educatio ad Dei venerationem duceret, in qua sinceritas et calor fidei regebant pietismo nimio constringente. Attamen iste vir numquam ante vitae quotidianae necessiaria caecus fuit. Realibus et linguae Theodiscae spatium sat magnum in horariis concessum est. Velut apud [[ioannes Lockius|Lockium]] magni momenti fuerunt delineatio, gymnastica, ars plassandi. Inspiratus a [[Fenelo]]ne puellis quoque eruditionem bonam offerendam esse credidit. Inceptis eius multi maecenates annuebant. Postea tabernas instituit (e.g. pharmacopolia, bibliothecas) ad pecuniam faciendam.