Quantum redactiones paginae "Augustus Hermannus Franckius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 14:
Maximi momenti fuerunt eius excitationes notionesque in religiosis, quae directo in paedogica incurrebant. Aliis scholis cunctis ipse Salinis Saxonicis opere suo fundato ''Franckesche Stiftungen'' exemplum vere admirabile dedit.
 
Quoad theologiatheologiam positio inter dominos Spener (quem institutorem habuit) et [[Nikolaus Ludwig von Zinzendorf|Nicolaum Ludovicum de Zinzendorf]] (cui magister erat) bene cognoscitur. [[Missio]]nis domus ''(Missionsanstalt)'' anni 1705 et Societas biblica Halensis (anno 1710 a comite de Canstein fundata) ideas Franckianas bene tradiderunt.
 
In scholis condendis in principio errores rerum spiritalium saeculariumque disponendarum utique occurrebant. Tunc schola pauperibus aperta est, ubi studiosi discipulos docuerunt. Paulo post Paedagogium, Ludi burgenses, Schola Latina et denique Seminarium praeceptorum, ubi generibus omnibus scholasticis professores creati sunt, advenerunt.