Quantum redactiones paginae "Heraeum (Samos)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Locus sanctuarii ab [[Aetas aënea|aetate aënea]] ineunte millenio tertio a.C.n. inhabitatus erat,<ref>Vladimir Milojčić: ''Die prähistorische Siedlung unter dem Heraion. Grabung 1953 und 1955'', Samos 1, Habelt, Bonnae 1961</ref>quod situs in planitie fecunda prope ostium fluminis in mare optimam sedibus collocandis opportunitatem habuit. Cum secundo millenio exeunte terra fere 0.5 m demissa sit et [[aqua subterreanea]] scanderit sedes paludibus natis, ut putatur, relictae sunt.
 
Quod sanctuarium Herae postea in loco ob paludes minus opportuno exstitit, a cultu antiquiore repetere possit: Fabula nempe regionis narrat Heram sub [[Vitex agnus-castus|vitice]] natam esse, quae in sanctuario stabat.<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]] VII 4,4</ref>. Inter reliquias sanctuarii aetatis aeneae effodiendas locus cultus cum arboris trunco inventus est, qui forsitanfortasse ad fabulam indicatreferri potest.
 
Sanctuarium [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo sexto a.C.n.]] maxime floruit, tum cum praeter [[Heraeum (Argos)|Heraeum Argivum]] deae sanctuarium maximi momenti factum est. Ab [[Herodotus|Herodoto]]<ref>[[Historiae Herodoti|Thalia]] 60</ref> maximum templum Graecum quod quidem vidisset aestimabatur. Eius aedificationem architecto indigenae Rhoeco Philetis filio tribuebant.