Quantum redactiones paginae "Naucratis" differant

10 octeti additi ,  2 months ago
 
'''Naucratis''' (''-is'' f.; [[Graece]] {{Polytonic|Ναύκρατις -εως}}) erat [[emporia (Aevum ferri)|emporium]] Graecum in [[Aegyptus|Aegypto]] antiqua, quae iacebat in regione triangula fluminis Nili '[[delta Nili|delta]]' vocata ad ramum occidentalem Canopicum dictum. Naucratis septimo saeculo a.C.n., [[Psammetichus I|Psammeticho I]] rege, a [[Miletus|Milesiis]] condita est<ref>Sic [[Strabo]]. Archaeologi praesentiam Graecorum septimo saeculo confirmant. At [[Herodotus]] templa a variis civitatibus Graecis in urbe consecrata describit. </ref>. Sub regno [[Ptolemaei|Ptolemaeorum]] Naucratis libertate fruebatur.
== Historia ==
Diu solus portus Aegyptiacus alienigenis apertus fuit ubi Graeci [[Papyrus (materies)|papyrum]], [[Linum|linum]], frumentum emebant vinum et oleum et vasa fictilia vendebant. Graeci primum ut mercennarii in Aegypto consederant ː nam tempore quo Psammetichus I tutelam [[Assyria|Assyriorum]] reicere volebat. [[Ionia|Ionios]] et [[Caria|Carios]] milites legere Pharaoni tum per regem [[Lydia (regnum)|Lydiorum]] [[Gyges|Gygen]] ei licuit. Qui[[Pharao]] gratiam agens mox privilegia multa ad commercium maritimum spectantia Graecis concessit, a successoribus etaliiset aliis et in primis ab [[Amosis II|Amosi II]] confirmata. Nam Graecis magistratus sibi eligere et templa quibus suos deos colerent aedificare licebat.
 
== Qui ibi nati sint ==