Quantum redactiones paginae "Naucratis" differant

172 octeti additi ,  2 months ago
Summarium vacuum
{{L1}}
[[Fasciculus:Petrie's sketch plan of Naucratis.jpg|250px|thumb|[[archaeologia|Fossio archaeologica]] apud Naucratim]]
'''Naucratis''' (''-is'' f.; [[Graece]] {{Polytonic|Ναύκρατις -εως}}) erat [[emporia (Aevum ferri)|emporium]] Graecum in [[Aegyptus|Aegypto]] antiqua, quae iacebat in regione triangula fluminis Nili '[[delta Nili|delta]]' vocata ad ramum occidentalem Canopicum dictum. Naucratis septimo saeculo a.C.n., [[Psammetichus I|Psammeticho I]] rege, a [[Miletus|Milesiis]] condita est<ref>Sic [[Strabo]]. Archaeologi praesentiam Graecorum septimo saeculo confirmant. At [[Herodotus]] templa a variis civitatibus Graecis in urbe consecrata describit. </ref>. Sub regno [[Ptolemaei|Ptolemaeorum]] Naucratis libertate fruebatur.
 
Diu solus portus Aegyptiacus alienigenis apertus ubi Graeci [[Papyrus (materies)|papyrum]], [[Linum|linum]], frumentum emebant vinum et oleum vendebant.