Quantum redactiones paginae "Michael Cheraskov" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Michael Matthaei filius Cheraskov''' ([[Russice]] Михаил Матвеевич Херасков, [[translitteratio|tr.]] ''Michael Matveevič Cheraskov''; [[5 Novembris]] [[1733]] – [[9 Octobris]] [[1807]]) fuit [[poeta]] et [[scriptor]] atque dramaturgus [[Russia|Russicus]] aevi [[Illuminismus|Illuminismi]]; sub regimine [[Catharina II (imperatrix Russiae)|Catharinae II]] more classicismi omnium generum opera composuit.
 
[[Magnum opus]] eius est [[Poësis epica|poema epicum]] ''Rossias'' ([[:ru:Россиада|«Россиада»]], annis ab [[1771]] ad [[1779]] [[versus Alexandrinus|versu Alexandrino]] scriptum). Alterum Cheraskovi carmen epicum est ''Vladimirus renatus'' («Владимир возрожденный»), anno 1785 editum, de Russia a [[Vladimirus I Magnus|Vladimiro Magno]] baptizata; tertium et longissiumumlongissimum ''Bachariana, vel Incognitus'', anno 1803 editum, [[trochaeus|trochaeo]] trium pedum cum clausula [[dactylus|dactylica]], quae carmina Russica popularia imitabatur, compositum.
 
Ab anno [[1756]] in [[Universitas Moscuensis|Universitate Moscuensi]] favebat operi, ubi officia [[director]]is (annis [[1763]]–[[1770]]) et curatoris (annis [[1778]]–[[1802]]) tenuit.
24 512

recensiones