Quantum redactiones paginae "Latona" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
Latona in Graecia quidem honorabatur sed eius maximum templum in [[Lycia]], in finibus civitatis Xanthi, invenitur, ''Letôon'' dictum (quod Latine Latonium dicas). A dynasta Arbina medio quarto saeculo a.C.n. ex [[oraculus|oraculo]] [[Pythia|Pythico]] aedificatum est qui Graecis moribus delectabatur atque eos in Lyciam introducere volebat. Postea, commune omnium Lyciorum, illud templum a confoederatione Lycia curabatur et eius concilia plerumque inibi habebantur<ref>Institut français d'études anatoliennes, ''Inscriptions d'époque impériale du Létôon''. Paris : Klincksieck, 1981. ''L'Archéologue'' 144 (2017/2018) : 17.</ref> (hodieque vestigia eius exstant). Prope templum fons erat unde orta est fabula ab Ovidio relata quae rationem cultus reddebat, Latonam Iunonem fugientem sitim ibi extinguere voluisse et agricolas Lycios sese prohibentes in ranas mutasse<ref>[[Metamorphoses (Ovidius)|Metam]]. VI.313-382.</ref>. In hoc fonte [[Nympha|nymphaeum]] aedificari iussit imperator [[Hadrianus (imperator)|Hadrianus]].
== In Aegypto ==
A Graecis Aegyptum incolentibus Latona deae Aegyptiae ''Wadjet'' vel ''Buto'' adsimulabatur in cuius templo [[Oraculum|oraculum]] clarissimum interrogabatur<ref>[[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Euterpe]]'' 155-156</ref>, quia [[Horus|Horum]]/Apollinem infantem servaverat tum cum Seth/[[Typhon]] eum persequebatur.
 
== Notae ==