Quantum redactiones paginae "Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
Felicissima erant etiam servitia pristinae amicae Iulianae Franciscae de Neuenstein, quorum principium fuit Gotae anno 1735. Eam in matrimonium duxit anno 1736 domnus Schack Hermann von Buchwald; annos 32 Gotae vixit. Experta fuit in litteris Francogallicis Theodiscisque. Horis et felicibus et infelicibus apud ducissam erat eam adiutura in omnibus. Ducissa spectamina lingua Francogallica in scaenis theatri Gothensis produci iussit. Commercia epistularia insuper iniit cum multis illustrissimis viris et poetis, inter quos et ipse [[Voltarius]]. De scientiis naturae necnon de philosophia quoque eius intererat (e.g. de ideiis [[christianus Wolffius|Christiani Wolff]]). Cum Voltario inter Ianuarium 1752 et Februarium 1767 numquam interruptam amicitiam epistularem continuavit. Voltarius ducissam ipsam anno 1753 Gotae convenerat: [[berolinum|Berolino]] expulsus die 26 Martii Gotam venit die 20 Aprilis. Ibi septimanas quatuor mansit. Valde placuit ei hospitium iucundum Gothense, de quo mentionem fecit saepius annis sequentibus. Ludovicam Dorotheam Minervam Germanicam appellavit et laudavit [[Castellum Friedenstein]] et aulam totam. Ibi petitus est a Ludovica Dorothea ut opus magnum historicum Germanicum pangeret. Zelo silente opus tale post prospera initia numquam finitum est. Ludovicae Dorotheae litteras dabant et alii multi ut Formey, Diderot, d’Alembert, Rousseau, Helvetius et La Beaumelle. Quorum ultimi duo Gotam ipsam visitaverunt. Baro de Grimm ducissae primae omnium nobilium Germanicorum Russicorumque nova de artibus Lutetiae vigentibus misit. Annotationes eius postea prelo mandatae sunt sub titulo ''Correspondance littéraire''.
==Vivant gaudia!==
 
Ducissae cordi fuit institutio et promotio Ordinis eremitarum qui dicebatur ''(Ordre des Hermites de bonne humeur)''. Cuius programma edictale de gaudio fruendo fuit ("Vive la joie!"). Inter membra fuit etiam [[Gustavus Adolphus de Gotter]], possessor [[castellum Molsdorf|Castelli Molsdorf]]. Colebatur linguae Francogallicae usus, vestimenta specialia portabantur, nomina propria nova data sunt asseclis. Dux et ducissae prioris et priorissae partes agebant, Gotter nomen "Tourbillon" habuit et ita porro. Conventus fiebant generatim ad Castellum Friedrichswerth (hodie regio haec pars Gotae urbis est). [[Bellum Septem Annorum]] omnia haec terminavit. In bello aula Gothensis colloquia de pace faciendo iterum atque interum fovebat. Bello saeviente semper amici Francogallici Gotae fuerunt qui se esse in Parisiorum circulis credebant propter linguam Francogallicam et leporem culturalem. Die 15 Septembris 1757 prima vice [[Fridericus II (rex Borussiae)]] Gotae fuit.