Quantum redactiones paginae "Pastillum Hamburgense" differant

m
Summarium vacuum
(+)
m
Qui autem primus isicium Hamburgense nuper frictum inter frusta panis immiserit, ut verum [[cibus viarius|cibum viarium]] constituerit, haud scimus. Hoc ante annum [[1893]] certe accidit, quo anno in urbe [[Reno]] [[Nivata]]e ''Hamburger steak [[sandwich]]es'' semper prompta venisse asseverantur.<ref>''Reno Evening Gazette'' (1893) fide [[#Smith (2008)]] p. 20</ref> Post tres annos [[Sicagum|Chicagine]] [[cibus promptus]] verbis non ambiguis describitur:
:''A distinguished favourite, only five cents, is Hamburger steak sandwich, the meat for which is kept ready in small patties and cooked while you wait on a gasoline range'' ("multo tibi gratissimus, quinque centesimis nec pluribus panis fartus Hamburgensis oblatus est, qui promptus in forma isiciorum tenetur atque in craticula gase succensa dum opperiris coquitur").<ref>''[[Chicago Daily Tribune]]'' (5 Iulii 1896), cf. [[#Smith (2008)]] p. 20 et [[#Popik (2005)]]</ref>
Venditores loco frustorum panis mox pastillapastillum rotundarotundum (Anglice ''bun'') ad isiciaisicium HamburgensiaHamburgense involvendainvolvendum adhibere solebant, quaequod pistores assidue anno [[1902]] et fortasse iam antea producebant.<ref>"''One Hamburger sandwich man disposed of 400 buns to hungry pedestrians Thursday''": ''Davenport Republican'' [Iova] (28 Iunii 1902); cf. ''Decatur Daily Review'' [Illinoesia] (16 Octobris 1902), cf. [[#Popik (2005)]]</ref>
 
Hae copadiae viariae, ab initio verbis pluribus denominatae, iam ab anno [[1898]] singulo vocabulo ''Hamburger'' ("[pastillum] Hamburgense") nuncupari coeperunt, sicut in diario urbis [[Urbs Sancti Ludovici|S. Ludovici]] [[Missuria]]e de "gustu populari deliciarum pullinarum bubularum aliarumque apud tabernulas pransorias" legitur, ''the public taste for fried chicken, hamburgers and other lunch stand delicacies''.<ref>''St. Louis Republic'' (19 Augusti 1898), cf. [[#Popik (2005)]]</ref> Quibus pransoriis tam viariis quam forensibus ''hamburger stands'' ("tabernulae Hamburgenses") communiter appellatis,<ref>"These attractions will include everything from the hamburger stand to the merry-go-round and the Japanese swing": ''Decatur Herald'' [Illinoesia] (28 June 1904)</ref> satis liquet pastillum Hamburgense inter cibos Civitatum Foederatarum gratissimos iam illo aevo enumerandum esse.