Quantum redactiones paginae "Pastillum Hamburgense" differant

m
(+)
 
== Origo et historia ==
[[Isicium Hamburgense|Isicium]], quod partem carnosam huius ferculi constituit, fortasse ex isiciis iam in [[Germania]] septentrionali confectis, ''[[Frikadelle]]'' appellatis, imitatum est. In popinis Germanis iamIam annis 1870 talia isicia inferebantur a cauponibus magna parte per [[Hamburgum]] ad Civitates FaederatasFoederatas immigrantibus talia isicia variis in urbibus in popinis Germanis inferebantur. ''Hamburg steak'' ("frustum bubulum Hamburgense") per analogiam nuncupabantur, quamquam non e frustis bubulis sed e carne concisa in ofellas refecta proveniebant, quia eodem tempore ofellae carnis bubulae concisae crudae ad invalidos nutriendos nomine ''[[Salisbury steak]]'' conficiebantur; botuli appellationibus urbium Europaearum ''[[Frankfurter]]'' et ''[[Wiener]]'' iam nominati erant. Anno 1872, primus omnium nobis cognitorum, poëta Robert Bluebeard Kydd de his deliciis cecinit:
:''And sour kraut I esteem a relish''<br />
:''My wine and Hamburg steak to embellish''
 
Qui autem primus isicium Hamburgense nuper frictum in pastillum sive inter frusta panis immiserit, ut verum [[cibus viarius|cibum viarium]] constituerit, haud scimus. Hoc ante annum [[1893]] certe accidit, quo anno in urbe [[Reno]] [[Nivata]]e ''Hamburger steak [[sandwich]]es'' semper prompta venisse asseverantur.<ref>''Evening Gazette'' [Reno] (1893) fide [[#Smith (2008)]] p. 20</ref> Post tres annos [[Sicagum|Chicagine]] [[cibus promptus]] verbis non ambiguis describitur:
:''A distinguished favourite, only five cents, is Hamburger steak sandwich, the meat for which is kept ready in small patties and cooked while you wait on a gasoline range'' ("multo tibi gratissimus, quinque centesimis nec pluribus panis fartus Hamburgensis oblatus est, qui promptus in forma isiciorum tenetur atque in craticula gase succensa dum opperiris coquitur").<ref>''[[Chicago Daily Tribune]]'' (5 Iulii 1896), cf. [[#Smith (2008)]] p. 20</ref>
 
== Notae ==