Quantum redactiones paginae "Pastillum Hamburgense" differant

+
(+)
== Origo et historia ==
[[Isicium Hamburgense|Isicium]], quod partem carnosam huius ferculi constituit, fortasse ex isiciis iam in [[Germania]] septentrionali confectis, ''[[Frikadelle]]'' appellatis, imitatum est. In popinis Germanis iam annis 1870 talia isicia inferebantur a cauponibus magna parte per [[Hamburgum]] ad Civitates Faederatas immigrantibus. ''Hamburg steak'' ("frustum bubulum Hamburgense") per analogiam nuncupabantur, quamquam non e frustis bubulis sed e carne concisa in ofellas refecta proveniebant, quia eodem tempore ofellae carnis bubulae concisae crudae ad invalidos nutriendos nomine ''[[Salisbury steak]]'' conficiebantur; botuli appellationibus urbium Europaearum ''[[Frankfurter]]'' et ''[[Wiener]]'' iam nominati erant. Anno 1873 [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] in urbe,<ref>"Hamburg steak ... simply a beefsteak redeemed from its original toughness by being mashed into mincemeat": ''[[New York Times]]'' (1873) fide [[#Smith (2008)]] p. 16</ref> anno 1876 in popina Germana [[Expositio Centennialis (1876)|Expositionis Centennialis]] [[Philadelphia (Pennsilvania)|Philadelphia]]e ''Hamburger steaks'' crebrissime venditata sunt.<ref>''New York Tribune'' (1876) fide [[#Smith (2008)]] p. 17</ref>
 
Qui autem primus isicium Hamburgense nuper frictum in pastillum sive inter frusta panis immiserit, ut verum [[cibus viarius|cibum viarium]] constituerit, haud scimus. Hoc ante annum [[1893]] certe accidit, quo anno in urbe [[Reno]] [[Nivata]]e ''Hamburger steak [[sandwich]]es'' semper prompta venisse asseverantur. Eodem fere anno [[Sicagum|Chicagine]] [[cibus promptus]] verbis non ambiguis describitur:
:''A distinguished favourite, only five cents, is Hamburger steak sandwich, the meat for which is kept ready in small patties and cooked while you wait on a gasoline range'' ("multo tibi gratissimus, quinque centesimis nec pluribus panis fartus Hamburgensis oblatus est, qui promptus in forma isiciorum tenetur atque in craticula gase succensa dum opperiris coquitur").<ref>''[[Chicago Tribune]]'' (c. 1895) fide [[#Smith (2008)]] p. 20</ref>
 
== Notae ==