Quantum redactiones paginae "Adamantius Coraes" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 5:
Regenerator optimus litterarum Graecarum recentiorum a pueritia linguas antiquas modernasque diligens [[Amstelodamum|Amstelodami]] commercialibus, ad [[Monspessulanus|Montem Pessulanum]] autem medicinae et historiae naturali studuit. Anno 1788 [[Lutetia]]e laborare coepit. Ecclesiastica, scholastica, scientifica, politica complexus e capite Franciae verbis litterisque incessanter pro Graecia renascitura pugnavit. Praesertim autem, ut idioma populare ad linguam modernam bellam atque naturalem mutaretur, in animo erat.
 
Valoris maximi pro historia et lexicographia [[lingua Graeca Moderna|linguae Graecae modernae]] est eius opus »Atakta, ou mélanges sur la littérature grecque moderne« (Lutetiae 1828–35, in tomis V). Eius notiones politicas autem legere potueris apud »Mémoire sur l'état actuel de la civilisation de la Grèce« (Lutetiae 1803). Insuper autobiographiam (Lutetiae 1829) pepigit. Relicta scripta et epistulae ediderunt Athenis annis inter 1881 et 1891. In [[chios|Chio]] lyceum simulacrum marmoreum cum effigie eius habet, quod fecit [[Antonius Canova++]]. Societas eruditorum nobilissima in Graecia nomen eius portat: ''Syllogos Koraïs''.
 
== Opera selecta ==
* 1803 : ''Mémoire sur l'état actuel de la civilisation de la Grèce''. Lutetiae 1803; Lipsiae 1822