Quantum redactiones paginae "Einhardus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
==Vita==
[[Fasciculus:Einhard 1521.jpg|thumb|Frontispicium imagines [[Carolus Magnus|Caroli Magni]] et [[Carolus V|Caroli V]] monstrans ex editione principe ''Vitae Karoli Magni'' [[Colonia Agrippina|Coloniae Agrippinae]] anno [[1521]] impressa]]
[[File:Klostergarten Seligenstadt DSCF4647.jpg|thumb|Basilica Einhardi patronis Petro et Marcellino, Seligenstadt in Hassia]]
In [[fuldense coenobium|Fuldensi coenobio]] eruditus mox ad aulam [[carolus Magnus|Caroli Magni]] pervenit. Eginhardus forma indecora imperatoris gratiam sapientia doctrinaque suis invenit, ut anno 806 legatus [[Roma]]m mitteretur. Etiam velut molitur et positor emminebat et agnomine biblico ''Beseleel'', tabernaculi conventus architecti (Ex 31,2), coronatus est. In [[Aquisgranum|Aquisgranensi]] ecclesia cathedrali facienda moderator princeps fuit. Michelstadt (in [[Hassia]]) et Seligenstadt (ad [[Moenus|Moenum]]) basilicas erigi post annum 827 iussit, quarum vestigia nostris temporibus adhuc multa. [[Ludovicus I Pius (imperator)|Ludovicus Pius]] quoque laborem eius magni aestimavit et anno 815 Michelstadt aream monasterii construendi accepit. Cui fini [[reliquiae sacrae]] Marcellini et Petri martyrum acquisivit; tamen coenobium Mühlheim (Obermulinheim) ad Moenum fluvium condidit cui aliquando nomen ''Seligenstadt'' (oppidum beatorum) datum est. Ibi cum uxore Emma (sive ''Imma''), episcopi Bernardi [[wormatia|Wormatiensis]] sorore quadam, vitam degebat.<ref> Falso in historiuncula saeculi XII eam Caroli Magni natam esse dictum est.</ref>