Quantum redactiones paginae "Einhardus" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
In [[fuldense coenobium|Fuldensi coenobio]] eruditus mox ad aulam [[carolus Magnus|Caroli Magni]] pervenit. Eginhardus forma indecora imperatoris gratiam sapientia doctrinaque suis invenit, ut anno 806 legatus [[Roma]]m mitteretur. Etiam velut molitur et positor emminebat et agnomine biblico ''Beseleel'', tabernaculi conventus architecti (Ex 31,2), coronatus est. In [[Aquisgranum|Aquisgranensi]] ecclesia cathedrali facienda moderator princeps fuit. Michelstadt (in [[Hassia]]) et Seligenstadt (ad [[Moenus|Moenum]]) basilicas erigi post annum 827 iussit, quarum vestigia nostris temporibus adhuc multa. [[Ludovicus I Pius (imperator)|Ludovicus Pius]] quoque laborem eius magni aestimavit et anno 815 Michelstadt aream monasterii construendi accepit. Cui fini [[reliquiae sacrae]] Marcellini et Petri martyrum acquisivit; tamen coenobium Mühlheim (Obermulinheim) ad Moenum fluvium condidit cui aliquando nomen ''Seligenstadt'' (oppidum beatorum) datum est. Ibi cum uxore Emma (sive ''Imma''), episcopi Bernardi [[wormatia|Wormatiensis]] sorore quadam, vitam degebat.<ref> Falso in historiuncula saeculi XII eam Caroli Magni natam esse dictum est.</ref>
 
Anno 817 consiliarius imperatoris [[Lotharius I (imperator)|Lotharii I]] factus est; anno 830 operam dabat ut rixae filiorum Ludovici impedirentur. [[Rabanus Maurus]] inscriptionem pulcram sepulcro Eginhardensi addidit. Commercium epistulare eius in »Bibliotheca rerum germanicarum« editum est. De rigiditate eius ecclesiastica testimonium perhibet »Translatio et Miracula SS. Marcellini et Petri martyrum« (apud »Opera Einharti« domini Teulet, Lutetiae 1840–43). Opus eius magnum autem sine ullo dubio est »Vita Caroli Magni«, quocum consuetudinem contraxerat. Ibi elegantia linguistica et rerum gestarum veritas connubium felix ineunt.
 
== Opera ==