Quantum redactiones paginae "Cyaxares" differant

No edit summary
'''Cyaxares'''<ref>[[Iordanes (scriptor)|Iordanes]], ''De summa temporum'' 56.</ref> (Graece : ''Κυαξάρης'' ; [[Lingua Persica antiqua|Persice]] ''Uvaxštra'' ; [[Accadice]] ''Umakištar'') fuit paenultimus [[Media|Medorum]] rex. Secundum [[Herodotus|Herodotum]] quadraginta annos regnavit inter [[625 a.C.n.|625]] et [[585 a.C.n.]]. Patri Phraorti successit et imperium filio [[Astyages (rex Medorum)|Astyagi]] tradidit. Ille fuit qui anno [[612 a.C.n.]] [[Ninive|Ninivam]] delevit et [[Assyria|Assyriorum]] regnum Medis subegit.
== De regno ==
Rex bellicosus erat. Assyrios suo regno minantes adoriri constituit. Iam anno [[614 a.C.n.|614]] urbes Tarbisu et Assur in Assyria cepit ; Ninivam autemtum expugnare non potuit. Circa idem tempus bellum cum [[Scythia|Scythis]] regionem invadentibus bellum gessit e quibus socios sibi fortasse fecit adversus Assyrios. Certe societatem cum [[Babylonia|Babyloniorum]] rege Nabupolassar fecit et anno 612 a.C.n. socii Ninivam ceperunt, magnum et diuturnum imperium Assyriorum evertentes. Circa annos 609 a.C.n. ultimos hostes apud urben Harran cum Aššur-uballit adhuc resistentes subegit. Postea per multos annos cum [[Lydia (regnum)|Lydiis]] in [[Cappadocia]] aequo Marte pugnavit donec anno [[585 a.C.n.]] die 28 Maii pugnantes exercitus sol deficiens diremit. Tum de pace egerunt quae matrimonio firmata est ː rex Lydiorum Alyattes filiam Aryenem Cyaxaris filio [[Astyages (rex Medorum)|Astyagi]] dedit<ref>[[Herodotus]], ''Clio'' 74</ref>.
 
== Notae ==
<references/>