Quantum redactiones paginae "Thamar (regina Georgiae)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{Capsa hominis Vicidata}} '''Thamar''' (Georgiane თამარი), anno 1166 nata et anno 1213 mortua, fuit regina Georgiae, sub imperio cuius aetatem m...'
 
No edit summary
Linea 5:
[[Georgius III (rex Georgiae)|Georgii III]] filia, a patre ut regni socia coronata est anno 1178, nam heredes alii aberant. Patre anno 1184 mortuo concilium ecclesiasticum convocavit et edicta multa edidit. Primus Thamaris maritus Georgius [[Andreas Bogolubensis|Andreae Bogolubensis]] filius ab anno 1185 erat, quem morum eius malorum causa qnno 1187 fugavit; Georgius postea (anno 1191) [[Graeci|Graecos]] ducens et bellum Georgiae ingessit. [[David Soslan]] [[Alani|Alanus]] coniunx Thamaris secundus et a regina amatus fuit.
 
[[Tauris|Taurim]] et [[Erzerum]] aliasque terras Thamar debellavit regnumque eius a [[Mare Caspium|mari Caspio]] ad [[Pontus Euxinus|pontum Euxinum]] creavit; ''regina regum'' titulabatur. Multa opera litterarum Georgianarum in aula Thamaris conscripta sunt; et ''[[Eques pelle pantherina indutus|Equitem in pelle pantherina]]'' [[Siota Rustaveli]] Thamare regnante composuit; eodem tempore et ecclesiae cathedrales palatiaque Georgiae multa constructa sunt. Annus mortis Thamaris incertus est; anno 1209 regnum reliquit.
 
==Nexus externi==
Linea 12:
{{Lifetime|1166|1213|Thamar}}
 
[[Categoria:Incolae Georgiae]]
[[Categoria:Sancti]]
[[Categoria:Reges Georgiae]]