Quantum redactiones paginae "Cyaxares" differant

146 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Cyaxares'''<ref>[[Iordanes (scriptor)|Iordanes]], ''De summa temporum'' 56.</ref> (Graece : ''Κυαξάρης'' ; [[Lingua Persica antiqua|Persice]] ''Uvaxštra'' ; [[Accadice]] ''Umakištar'') fuit paenultimus [[Media|Medorum]] rex. Secundum [[Herodotus|Herodotum]] quadraginta annos regnavit inter [[625 a.C.n.|625]] et [[585 a.C.n.]]. Patri Phraorti successit et imperium filio [[Astyages (rex Medorum)|Astyagi]] tradidit. Ille fuit qui anno [[612 a.C.n.]] [[Ninive|Ninivam]] delevit et [[Assyria|Assyriorum]] regnum Medis subegit.
 
Rex bellicosus erat. Assyrios suo regno minantes adoriri constituit. Iam anno [[614 a.C.n.|614]] urbes Tarbisu et Assur in Assyria cepit ; Ninivam autem expugnara non potuit. Circa idem tempus bellum cum [[Scythia|Scythis]] regionem invadentibus bellum gessit e quibus socios sibi fortasse fecit adversus Assyrios. Certe societatem cum [[Babylonia|Babyloniorum]] rege Nabopolassar fecit et anno 612 a.C.n. socii Ninivam ceperunt, magnum et diuturnum imperium evertentes. Circa annos 609 a.C.n. ultimos hostes apud urben Harran adhuc resistentes subegit. Postea per multos annos cum [[Lydia (regnum)|Lydiis]] in [[Cappadocia]] aequo Marte pugnavit donec anno [[685 a.C.n.]] pugnantes exercitus sol deficiens diremit. Tum de pace egeruny quae matrimonio firmata est ː rex Lydiorum Alyattes filiam Aryenem Cyaxaris filio [[Astyages (rex Medorum)|Astyagi]] dedit.
== Notae ==
<references/>