Quantum redactiones paginae "Haganoa" differant

Content deleted Content added
 
Linea 9:
Origo eius est slavica, cui olim nomen ''Ozzek'' fuerat. Iam anno 1230 mentio fit de praeposito quodam. Post regimen [[bohemia|Bohemicum]] venit epocha rectionis [[Episcopatus Nuemburgensis|episcoporum Nuemburgensium]] (Dioeceseos Naumburg-Zeitz). Saeculo XII margraviones [[Misnia]]e possessores erant, qui saepe hic morabantur; inde nomen ''Markgrafenhain''. Anno 1292 margravio Brandenburgensis vane oppidum expugnare temptavit. Anno autem 1312 a Brandenburgensibus captum est, qui usque 1319 dominabantur.
 
Anno 1539 [[Reformatio]] incolis imposita est. Filius oppidi fuit scriptor mysticus [[Valentinus Weigel]]. Bello [[hussitae|Hussittarum]] (anno 1429) et [[Bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] saevientibus multa destructa sunt. Incendia fuerunt annis 1540, 1655, 1744 et 1812. Castellum inde a saeculo XVII in territorio communitatis Naundorf stat.
 
== Notae ==