Quantum redactiones paginae "Haganoa" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
<!-- explicit data !-->
'''Haganoa'''<ref name=Graesse>{{Graesse}}</ref> (Theodisce: ''Großenhain'') iacet ad [[Via Regia Lusatiae Superioris|Viam Regiam Lusatiae Superioris]].
==Descriptio==
Oppidum administrativum et quaestuarium est (e.g. pannorum, lanarum, chartarum). Hic anno 1743 colores viridis ''Hainer Grun'' et caeruleus ''Sachsisches Blau'' a domino Barth creati sunt.
 
Origo eius est slavica, cui olim nomen ''Ozzek'' fuerat. Iam anno 1230 mentio fit de praeposito quodam. Post regimen [[bohemia|Bohemicum]] venit epocha rectionis [[Episcopatus Nuemburgensis|episcoporum Nuemburgensium]] (Dioeceseos Naumburg-Zeitz). Saeculo XII margraviones [[Misnia]]e possessores erant, qui saepe hic morabantur; inde nomen ''Markgrafenhain''. Anno 1292 margravio Brandenburgensis vane oppidum expugnare temptavit. Anno autem 1312 a Brandenburgensibus captum est, qui usque 1319 dominabantur.
 
Anno 1539 [[Reformatio]] incolis imposita est. Bello [[hussitae|Hussittarum]] (anno 1429) et [[Bellum triginta annorum|Bello triginta annorum]] saevientibus multa destructa sunt. Incendia fuerunt annis 1540, 1655, 1744 et 1812. Castellum inde a saeculo XVII in territorio communitatis Naundorf stat.
== Notae ==
<references/>