Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili viro Persae ex [[Achaemenidae|Achaemenidarum]] gente orto Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt<ref>[[Xenophon]], ''Cyropaedia'' I.2.1</ref> qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages somniis monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Duo somnia enim habuisse ː primo filiam vidit tam abundanter meiantem ut totam Asiam inundaret ; secundo vitem ex utero filiae tam enormem exeuntem ut similiter Asiam totam obumbraret<ref>[[Marcus Iunianus Iustinus|Iustinus]] ː ''Hic per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur''</ref>. [[Magus|Magi]] convocati finem regni et filium Mandanae tota Asia regnaturum significari responderunt. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrus decem annos natus adhuc vivere cognitus est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; et fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur ut lectores eis delectaret.
 
In [[Mythistoria|mythistoria]] ''[[Cyropaedia]]'' inscripta Xenophon solus ex fontibus Cyaxarem II Astyagi successisse volebat atque ultimum Medorum regem fuisse. Ibi Astyages bonus pater et bonus avus nepotis amans ostenditur. Aius rerum gestarum scriptor qui in Persia moratus erat, [[Ctesias]], negabat Cyrum cum Astyage cognatum esse sed eius filiam uxorem duxisse ut dynastia quodam modo continuaretur.
 
== Notae ==