Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Mirabilia ==
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculosomniis monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.
 
== Notae ==
<references/>