Quantum redactiones paginae "Media" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
Medorum regnum prima [[Saeculum 7 a.C.n.|saeculi septimi a.C.n.]] parte a [[Deioces|Deioce]] rege e variis tribubus in unum conciliatam esse [[Herodotus]] memorat. [[Assyria|Assyriorum]] imperio, cui subiecti erant, anno [[612 a.C.n.]] everso, Medi [[Cyaxares|Cyaxare]] rege suum ipsorum [[Imperium Medorum|imperium]] [[sui iuris]] condiderunt, quod amplissimum se ab [[Halys|Halye]] flumine [[Occidens|occidentem]] versus ad usque [[Paropamisus|Paropamisi]] montes [[Oriens|orientem]] versus patuit.
 
Anno fere [[550 a.C.n.]], [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyrus II]], rex regionis [[Persae|Persicae]] [[Ansan|Anšān]], quae tunc erat Medis subiecta, contra [[Astyages (rex Medorum)|Astyagem]], Medorum regem, rebellavit, quem bello superans cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum [[Imperium Persarum]] instituit.
 
Media in [[satrapia]]m Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit (qua de re vide etiam [[Media (satrapia)|Media]]). Ita [[Ecbatana]], Mediae metropolis, una e sedibus [[Achaemenidae|regum Persarum]] facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi [[satrapes|satrapae]], duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut [[Rerum gestarum scriptor|scriptores historici]] Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.