Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Astyages''' (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus [[Media|Medorum]] rex qui a [[Persae|Persa]] [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro II]] anno [[550 a.C.n.]] victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt. Secundum [[Herodotus|Herodotum]] triginta quinque annos regnaverat, hoc est ab anno circiter 585. A proceribus Medis ante proelium proditus esse dicitur, in primis si Herodoto credimus ab [[Harpagus (Persarum dux)|Harpago]], exercitus duce.
== Mirabilia ==
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Cyrus regemRegem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui neceminfantem infantisexponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.
 
==Fontes ==
[[Herodotus]] ''Clio'' 107-130