Quantum redactiones paginae "Iohannes Trithemius" differant

Content deleted Content added
+image
No edit summary
Linea 2:
 
'''Iohannes Trithemius''' (natus '''Johannes Heidenberg''' aut '''Johannes Zeller'''; etiam '''Johannes von Trittenheim''', '''Johannes Tritheim''' die [[1 Februarii]] [[1462]] in [[Trittenheim]] – mortuus erat die [[13 Decembris]] [[1516]] [[Herbipolis|Herbipoli]]), [[abbas]] [[monasterium|monasterii]] [[Sponheim]], fuit eruditus et [[humanista]]. Trithemius multa de [[striga|strigis]] scripsit.
==Vita==
Pater Ioannes Heidenberg, viticultor pauper, mox mortuus est, ut Ioanniculus apud vitricum vitam degere deberet. Cum iste homo autem studia minoris aestimavit, Ioannes clam noctu vicinum quendam frequentabat, ut elementa disceret. Postea parentibus invitis [[augusta Treverorum|Augustam Treverum]] et [[Heidelberga]]m iit ubi studiis omnino vacare potuit.
 
Anno 1482 patriam revisere voluit, cum procella saeviente a benedictanis in Monasterio Sancti Martini ad Spanheim sartus et tectus servaretur. In providentia confisus post paucos dies ipse monachus factus est. Quo ardentius studebat et mox ita eruditissimus habebatur ut abbatis dignitatem citissime nanscisceretur. Quod munus annos XXIII optime implebat bibliothecam augens, disciplinam inter monachos restituens, debita pecuniaria solvens.
 
Comes Palatinus autem Philippus eum anno 1505 Heidelbergam vocavit, cum de Ioanne abbate profecturo inimici seditionem machinarentur. Itaque Ioannes libenter dignitatem abbatis [[herbipolis|Herbipolitani]] ad Sanctum Iacobum uno anno post accepit et decem annos beneficia multa monasterio novo apportabat.
 
Trithemius non solum theologus et philosophus sed insuper mathematicus et historicus summus fuit. Chronicam scripsit de coenobiis variis, vitas (e.g. [[rhabanus Maurus|Rhabani Mauri]], populorum res gestas (e.g. Francorum). Nimirum quod nonnulli sapientiam eius rem supernaturalem interpretabantur.
 
==Opera select==
Line 50 ⟶ 58:
* [http://www.trittenheim.de/index.php?id=jupp&kat=1 De Iohanne Trithemius ] apud Commune Trittenheim {{Ling|Germanice}}
 
{{bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Trithemius, Iohannes}}