Quantum redactiones paginae "Feriae Baruthenses" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Feriae Baruthenses''' ([[Theodisce]] ''Bayreuther Festspiele'') sunt ludi musici, qui [[Baruthum|Baruthi]] in urbe [[Bavaria|Bavarica]] celebrantur ad producenda opera [[Ricardus Wagner|Ricardi Wagner]], [[compositor]]is [[Germania|Germanici]], quo auctore feriae illae incohatae sunt anno [[1876]]. Feriae, quae ab anno [[1951]] quotannis celebrantur, semper penes progeniem Wagner fuerunt. Quae sollemnitas ab extremo mense Iulio ad extremum Augustum mensem habetur in feriarum theatro sive [[odeum|odeo]] (''Festspielhaus''), quod ipse Ricardus Wagner animo constituit attenteque aedificandum curavit.