Quantum redactiones paginae "Lacus Oxianus" differant

Summarium vacuum
'''Lacus Oxianus'''<ref>{{Graesse}}</ref> vel '''Mare Aralense'''<ref>E.g. Eduardi Eichwald ''Zoologia specialis ... Rossiae''. vol. II, [[Vilna]]e 1831, [https://books.google.ru/books?id=FYk-AAAAcAAJ&pg=PA237&lpg=PA237&dq=mare+aralense&source=bl&ots=qgEAz79zFt&sig=ACfU3U3XN-xRg-vzrSDRxiViKM2c6mjgJA&hl=ru&sa=X&ved=2ahUKEwiTisunzY_sAhWl-yoKHUkSAZMQ6AEwAHoECAIQAQ#v=onepage&q=mare%20aralense&f=false p. 237]: {{ZK|Аральское море}}</ref> ([[Casachice]] Арал теңізі, [[Uzbecice]] Orol dengizi, in lingua [[lingua Karakalpakensis|Karakalpakensi]] Aral ten'izi) est internus [[lacus]] [[sal]]sus in [[media Asia]] situs. Propter deversionem [[aqua]]rum in eum influentium [[inrigatio]]nis causa factam superficies lacus ab anno [[1960]] velociter minuitur et anno 1989 in duas partes divisus est.
 
Prima est [[Mare Aralense Septentrionale]] vel Minus, in quod [[Iaxartes]] flumen effluiteffluat. ''Aral'sk'' urbs in litore Maris Aralensis Minoris stat. [[Moles Kokaralensis]] Mare Septentrionale a Mari Meridionali separat, ne aqua effluit; sine mole Mare Septentrionale ipsum exsiccari possit.
 
Secunda pars Lacus Oxiani hodierna est [[Mare Aralense Meridianum]] vel Maius. Anno 2001 Mare Aralense Meridianum in duas partes divisum est: [[Mare Aralense Occidentale]] et Mare Aralense Orientale. Mare Aralense Orientale anno 2009 primum totum exsiccatum est, et abhinc interdum tempore [[eluvio verna|eluvionis vernae]] aquis [[Oxus|Oxi]] fluminis impletur, sed mox iterum exsiccatur. [[Locus salsus|Loci salsi]] territorium maris pristini operiunt. ''Insula Renovationis''<ref>[[Russice]] ''Остров Возрождения''.</ref> ab anno 2001 paeninsula erat et nunc terra continente media sita est. Mare Aralense Occidentale aquis subterraneis alitur et haud cito exsiccetur.
18 281

recensiones