Quantum redactiones paginae "Georgius Berkeley" differant

Summarium vacuum
(de abstractionismo)
''' Georgius Berkeley''' sive '''Georgius Berkeleius'''<ref>[http://books.google.de/books?id=MtEIAAAAQAAJ&pg=RA1-PA444&dq=Georgius+Berkeleius liber apud books.google.de] Compendium philosophiæ ad usum seminariorum, auctore M***. Sti Sulpitii. . . .</ref> sive '''Georgius Berkleius'''<ref>[http://books.google.de/books?id=6TMRAAAAIAAJ&pg=PA19&lpg=PA19&dq=Georgius+Berkleius&source=web&ots=Vv5woUjb6W&sig=7o7r8LGthbmjh_rEw9PQQZqA44E&hl=de Cataloguus Librorum in Bibliotheca Collegii Yalensis] Universitatis Yalensis.</ref> fuit Socius [[Collegium Trinitatis iuxta Dublinum|Collegii Trinitatis Dublinensis]], Deriensis Decanus postea [[episcopus]] Cluanensis [[Ecclesiae Hiberniae (Anglicanae)]] et [[philosophus]] [[Hibernia|Hibernicus]] qui [[empirismus|Empirismum]] [[Ioannes Lockius|Ioannis Lockii]] dicit. Principium philosophiae [[Idealismus|idealistae]] suae est "[[Ens|Esse]] est [[perceptio|percipi]]." Et theoriam [[Isaacus Newtonus|Issaci Newtoni]] cum libro ''De [[motus|Motu]]'' et [[spatium|spatio]] absoluto.
 
Sepultus est [[Oxonia]]e in Aedibus Christi. [[Urbs|Urbi]] in California vulgo [[Berkeley (California)|Berkeley]] nomen ad honorem Georgii Berkeleii impositum est.
==Vita==
Berkeley anno 1699 studiosus factus est [[Dublinum|Dublini]] et ibidem 1707 Collegii Sanctae Trinitatis alumnus factus ex anno 1721 praedicator aulicus vicarii Hibernici nominatus est, i.e. ducis Graftonensis. Ex anno 1724 decanus [[Derriae]]e fuit.
 
Cum opes conflavisset proposuit ut in [[Bermuda]] institutum ad paganos convertendos erigeretur. Itaque cum sodalibus anno 1728 navigio [[rhodensis Insula|Rhodensem Insulam]] contendit rerum istarum promevendarum caussa. Maecenatibus cessantibus et crumina aegrotante redeundum erat. Regina Carolina instigante anno 1734 episcopus Cloyne in [[comitatus Corcagiensis|Comitatu Corcagiensi]] nominatus est. In opere physiologiam modernam faciei agnoscens, cui titulus »Theory of vision« (1709), primus inter res sentitas et earum interpretatinem discrimen clarum fecit. Theoriam facialem sensibus tactilibus corroboravit.
[[Urbs|Urbi]] in California vulgo [[Berkeley (California)|Berkeley]] nomen ad honorem Georgii Berkeleii impositum est.
 
Eius magna opera philosophicae sunt haec: »Treatise on the principles of human knowledge« (1710); »Three dialogues between Hylas and Philonous« (1713); »Alciphron, or the minute philosopher« (1732). Eius philosophiam [[idealismus|idealismo]] vel immaterialismo similem habere potueris, quae in vestigiis [[empirismus|empirismi]] [[ioannes Locke|Ioannis Locke]]: ut iste vir omnium rerum latera quae obiectiva esse videntur (color, odor, gustus etc.) sequentias subiectivas organorum sensitivorum nostrorum esse declaravit. Namque sine oculo color nullus, sine auribus tonus nullus. A Berkeley non autem secundaria ingenia tantummodo sed etiam primaria (extensio, forma, magnitudo etc.) explicantur tamquam haud innata sed extrinsecus translata. Si corpus nihil aliud nisi summa ingeniorum propriorum esset (e.g. cerasum idea mollitiei, suci, rubri, acidi, globuli) et si omnia ista ingenia solummodo idealiter (imaginatione) exstarent, res corporalis non ut materia sed ut notio modo se praesentaret. Sic idealismus materialismum vinceret. Mundi percepti summa solum in facultate, ut perciperetur, eveniret atque oriretur: "Esse est percipi."
 
Notionum non excogitatarum fundamentum autem in Deo auctore mundi nostri sensualium est. Neque veritas experientiarum nostrarum sensualium argui posset et propter originem divinam et propter existentiam spirituum non materialium eorumque imaginum. Inde Berkeley sectatores inter materialismi adversarios sibi adiunxit (e.g. Collyns Simon, Shadworth Hodgson, Fraser).
== Opera ==
Berkeleius scripsit:
14 382

recensiones