Quantum redactiones paginae "Iacobus Antonelli" differant

Content deleted Content added
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
No edit summary
Linea 20:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Iacobus Antonelli''' (natus die [[2 Aprilis]] [[1806]] in [[Sonninum|Sonnino]]; [[Roma]]e die [[6 Novembris]] [[1876]] mortuus) fuit [[cardinalis]] [[Italia|Italicus]] et bis, papa [[Pius IX|Pio IX]] regnante, [[Cardinalis Secretarius Status|Secretarius Status]] anno [[1848]] et post breve intervallum inter Rerum Eversiones anni [[1848]] ab hoc anno usque ad [[mors|mortem]].
==Vita==
Familia paupere natus [[Roma]]e in seminario sacerdotali alumnus factus est. Diaconatu accepto papa [[Gregorius XVI]] istum virum peritum atque diligentem sibi adiungit, ut in servitio diplomatico ageret. Inde praelatus nominatus est antequam assessor in tribunali supremo et legatus [[Orvietum|Orvieti]], [[viterbium|Viterbii]], [[Macerata]]e fieret. Anno 1841 autem secretarius inferior rerum internarum creatus est, anno 1844 minister fiscalis vicarius, anno 1845 aerarii caput. Cum pontifex maximus [[Pius IX]] in vestigiis Sancti Petri successisset, momentum eius valde crevit. Namque reformationibus politicis Pianis inflammatus est; die 12.6.1847 cardinalis dignitatem nactus consilio rectionis particeps factus est. Die 10 Martii 1848 clerici laicique vocati sunt, ut convenirent in congressu, cui Antonelli praefuit. Cum papa die 14.3. constitutionem proclamaret, Antonelli nationalismo indulsisse videtur quippe qui copias papales ad fines septentrionales misit. Inde exercitus [[Langobardia]]m invasit ut [[Pedemontium|Pedemontanis]] iuvandis.
 
Antonelli dimissionem petere debuit post allocutionem papae, qui die 29 Aprili bellum contra [[Imperium Austriacum]] minimi aestimavit. De rebus a papa gestis meditans subito notiones nationales deposuit vetustae politicae fautoribus annuens. Antonelli suadente papa die 25 Novembris 1848 [[Caieta]]m fugit, cum minister primus [[Peregrinus Rossi]] trucidatus esset. Quo Antonelli papam secutus minister rerum externarum institutus est. Cum [[francia|Francogalli]] potestatem vicarii Christi restituissent, Antonelli gubernio imperavit, administrationem restituit, inimicos persecutus est, biocolytas ubique posuit. Reformationum monitiones Europaeas recusavit neque ullum Italicis nationaliter cogitantibus traditurus. Gubernium eius despoliationes omnes passive perpessum est. Annis ultimis momentum eius ante Pium descrescebat. Opes multas, quas reliquit, litem inter filiam et baronissam Lambertini et familiares eius genuit.
 
== Nexus externi ==
Line 27 ⟶ 31:
* [http://www.the-eastern-window.com/EWcdv-index.html?row1col2=EWcdv24-01.html Imago Iacobi Antonelli]
 
{{bio-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Antonelli, Iacobus}}